WELFUS III

WELFUS III
WELFUS III.
fil. Henrici Nigri, ex Wulfilde, filia Magni Bilingii Saxoniae Ducis, Princeps Tusciae, quam a Mathide Comitissa
Sedi Romanae donatam, ab Imperatore acceperat, Dux Spoletr, Princeps Sardiniae fuit: Frater Henrici Superbi Saxoniae et Bavariae Ducis, cuius fil. Henricus Leo Ducum Brunsuicensium et Lunaeburgensium auctor est. Vide Phil. Spenerum, Syll. Geneal. Hist. in fam. Guelfica. A. Guelfis hisce Guelphorum factioni nomen, cui Gibellinorum oppisita; quae ambae Florentiam omnemque Hetruriam ante aliquot saecula in tantum distraxerunt, ut cum hi fasciam, illi bandam vel palum: hi rubras aquilas, illi nigras: hi leones reptantes, illi progradientes in insignibus praeferrent, familiae pleraeque notas gentilitias penitus, vel earum ad minimum situm atque colorem immutare coactae sint, ut quarum essent partium, inde dignosci posset. Post adventum Caroli Andegavensis, quem Pontifex regno Neapolitano investiverat, Welfi seu Guelphi, qui Pontificiarum erant partium, ad illum transierunt. Unde in illo tractu Italiae, qui Romania dicitur, non paucae civitates et familiae lilia Gallica insignibus suis adiecerunt, quae Guelpham factionem indicabant, sicut tres stellae Gibellinam, vide Seb. Feschium, tr. de insignibus, et supra in voce Guelfi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • AZO — I. AZO Atestinus seu Estensis, Ferrariae Ducum, et hodiernorum Principum Mutinensium, conditor. Secundum quosdam Hugonis M. Tusciae fil. Sigfridi vel Alberti aut Otfridi M. Tusciae nepos, Hugonis Regis Italiae pronepos, Lotharii III. Comitis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”